MARE aeneum seu Labrum

MARE aeneum seu Labrum
MARE aeneum, seu Labrum
item Lacus aeneus, in Templo Salomonico (locô Malluvii, quod in tabernaculo fuerat) in Atrio, pone Altare aeneum seu holocaustorum, versus Austrum exstructum est, a Salomone et his verbis describitur 1. Regum c. 7. v. 23. et seqq. Item fecit ipsum lacum fusum: decem cubitorum erat a labri parte una ad alteram, rotundum circumquaque, cuius altitudo quinque cubitorum, et filum triginta cubitorum cingebat eum circumquaque. Colocynthides autem subter labium eius circumquaque cingebant ipsum, denae in cubitum ambiebant lacum circumquaque duobus ordinibus colocynthides fusae in fusura eius. Stabat impositus duodecim bobus, tribus respicientibus ad Aquilonem, et tribus respicientibus ad Meridiem, ac tribus respicientibus ad Orientem: quibus erat locus impositus superne: ita eorum omnium posteriora intus. Crassitudo autem eius palmaris erat. et labium eius simile operi labii calicis, aut floribus lilii: bis mille bathos continebat etc. Usus eius indigitatur 2. Paral. c. 4. v. 6. Lacus erat sacerdotibus, ad lavandum se ex eo. Sicut alia minora lavacra apposita erant, abluendis victimarum carnibus, ut ibid. videre est. Promanabat autem ex Lacu aqua, e duodecim siphonibus seu mammis, ut una vice duodecim Sacerdotes ex eo se lavare possent, iuxta Legem Exodi c. 30. v. 18. 21. Quô exprimebatur ablutio nostra spiritualis per Christum, cuius sanguis nos ab omni peccato purisicat, 1. Ioann. c. 1. v. 7. Sicut et illa simili imagine per Baptismum nostrum adumbratur, quo ad ingressum Ecclesiae Christiani purgantur, Actorum c. 22. v. 16. Sed et Sacerdotibus sacra non esse illotis manibus tractanda, eôdem dem Labrô innuebatur etc. Franc. Burmann. Synops. Theol. Christ. Part. 1. l. 4. c. 14. et 15.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • ATRIUM — I. ATRIUM apud Romanos quoque templis adici solitum est, Corippus l. 3. num. 1. Apostolici subeuntes atria templi. Hinc Atrium Minervae, in region. 8. Atrium Libertatis in 13. region. apud Victorem: quod Gracchus ex multatitia pecunia erexit, Tit …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AES — ab aere, sine quo vox sonusque fieri non possunt, ut e vocis definitione, apud Aristotelem, Avicennam aliosque patet, Gal. Martius Narniensis l. de doctrina promiscua. Nullum namque ex metallis perinde ac aes sonorum: Unde Dodonaeum aes,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”